HOSEA
Chapter 7
Hose | Vulgate | 7:1 | cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris | |
Hose | Vulgate | 7:2 | et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt | |
Hose | Vulgate | 7:4 | omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum | |
Hose | Vulgate | 7:5 | dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus | |
Hose | Vulgate | 7:6 | quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae | |
Hose | Vulgate | 7:7 | omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me | |
Hose | Vulgate | 7:8 | Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur | |
Hose | Vulgate | 7:9 | comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit | |
Hose | Vulgate | 7:10 | et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his | |
Hose | Vulgate | 7:11 | et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt | |
Hose | Vulgate | 7:12 | et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum | |
Hose | Vulgate | 7:13 | vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia | |
Hose | Vulgate | 7:14 | et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me | |