I CORINTHIANS
Chapter 3
I Co | Vulgate | 3:1 | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo | |
I Co | Vulgate | 3:2 | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales | |
I Co | Vulgate | 3:3 | cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis | |
I Co | Vulgate | 3:4 | cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus | |
I Co | Vulgate | 3:8 | qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem | |
I Co | Vulgate | 3:10 | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet | |
I Co | Vulgate | 3:11 | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus | |
I Co | Vulgate | 3:12 | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam | |
I Co | Vulgate | 3:13 | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit | |
I Co | Vulgate | 3:15 | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem | |
I Co | Vulgate | 3:17 | si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos | |
I Co | Vulgate | 3:18 | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens | |
I Co | Vulgate | 3:19 | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum | |
I Co | Vulgate | 3:22 | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt | |