Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ti VulgCont 5:1  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
I Ti VulgCont 5:2  anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
I Ti VulgCont 5:4  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
I Ti VulgCont 5:5  Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
I Ti VulgCont 5:8  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
I Ti VulgCont 5:9  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
I Ti VulgCont 5:10  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Ti VulgCont 5:11  Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
I Ti VulgCont 5:12  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
I Ti VulgCont 5:13  Simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
I Ti VulgCont 5:14  Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
I Ti VulgCont 5:16  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
I Ti VulgCont 5:17  Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
I Ti VulgCont 5:18  Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
I Ti VulgCont 5:19  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
I Ti VulgCont 5:20  Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
I Ti VulgCont 5:21  Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis Angelis, ut hæc custodias sine præiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
I Ti VulgCont 5:22  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Ti VulgCont 5:23  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
I Ti VulgCont 5:24  Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur.
I Ti VulgCont 5:25  Similiter et facta bona manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.