I TIMOTHY
Chapter 5
I Ti | VulgHetz | 5:4 | Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. | |
I Ti | VulgHetz | 5:5 | Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. | |
I Ti | VulgHetz | 5:8 | Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. | |
I Ti | VulgHetz | 5:10 | in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. | |
I Ti | VulgHetz | 5:11 | Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: | |
I Ti | VulgHetz | 5:13 | simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. | |
I Ti | VulgHetz | 5:14 | Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. | |
I Ti | VulgHetz | 5:16 | Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat. | |
I Ti | VulgHetz | 5:17 | Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. | |
I Ti | VulgHetz | 5:18 | Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. | |
I Ti | VulgHetz | 5:19 | Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. | |
I Ti | VulgHetz | 5:21 | Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. | |
I Ti | VulgHetz | 5:22 | Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. | |
I Ti | VulgHetz | 5:23 | Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. | |
I Ti | VulgHetz | 5:24 | Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. | |