II CHRONICLES
Chapter 18
II C | VulgCont | 18:2 | Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. | |
II C | VulgCont | 18:3 | Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. | |
II C | VulgCont | 18:4 | Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule obsecro impræsentiarum sermonem Domini. | |
II C | VulgCont | 18:5 | Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. | |
II C | VulgCont | 18:6 | Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? | |
II C | VulgCont | 18:7 | Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris rex hoc modo. | |
II C | VulgCont | 18:8 | Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Iemla. | |
II C | VulgCont | 18:9 | Porro rex Israel, et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. | |
II C | VulgCont | 18:10 | Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam. | |
II C | VulgCont | 18:11 | Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. | |
II C | VulgCont | 18:12 | Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annunciant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. | |
II C | VulgCont | 18:13 | Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. | |
II C | VulgCont | 18:14 | Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. | |
II C | VulgCont | 18:15 | Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. | |
II C | VulgCont | 18:16 | At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. | |
II C | VulgCont | 18:17 | Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea, quæ mala sunt? | |
II C | VulgCont | 18:18 | At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. | |
II C | VulgCont | 18:19 | Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio: | |
II C | VulgCont | 18:20 | processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies? | |
II C | VulgCont | 18:21 | At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. | |
II C | VulgCont | 18:22 | Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. | |
II C | VulgCont | 18:23 | Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? | |
II C | VulgCont | 18:24 | Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. | |
II C | VulgCont | 18:25 | Præcepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech. | |
II C | VulgCont | 18:26 | Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. | |
II C | VulgCont | 18:27 | Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi. | |
II C | VulgCont | 18:29 | Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam, tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum. | |
II C | VulgCont | 18:30 | Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel. | |
II C | VulgCont | 18:31 | Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. | |
II C | VulgCont | 18:33 | Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas, at ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. | |