Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 34
II C VulgSist 34:1  Octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Ierusalem.
II C VulgSist 34:2  Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
II C VulgSist 34:3  Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam coeperat, mundavit Iuda et Ierusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
II C VulgSist 34:4  Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quae superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit: et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
II C VulgSist 34:5  Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Iuda et Ierusalem.
II C VulgSist 34:6  Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali cuncta subvertit.
II C VulgSist 34:7  Cumque altaria dissipasset, et lucos, et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa Terra Israel, reversus est in Ierusalem.
II C VulgSist 34:8  Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata iam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Ioha filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
II C VulgSist 34:9  Qui venerunt ad Helciam Sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et ianitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Iuda, et Beniamin, et habitatoribus Ierusalem,
II C VulgSist 34:10  tradiderunt in manibus eorum, qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent.
II C VulgSist 34:11  At illi dederunt eam artificibus, et caementariis ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iuda.
II C VulgSist 34:12  Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium, Iahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitae scientes organis canere.
II C VulgSist 34:13  Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis ianitores.
II C VulgSist 34:14  Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias Sacerdos Librum legis Domini per manum Moysi.
II C VulgSist 34:15  Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.
II C VulgSist 34:16  At ille intulit volumen ad regem, et nunciavit ei dicens: Omnia, quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
II C VulgSist 34:17  Argentum, quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium.
II C VulgSist 34:18  Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege praesente recitasset,
II C VulgSist 34:19  audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:
II C VulgSist 34:20  et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asaae servo regis, dicens:
II C VulgSist 34:21  Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel, et Iuda, super universis sermonibus Libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia, quae scripta sunt in isto volumine.
II C VulgSist 34:22  Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath, filii Hasra custodis vestium: quae habitabat in Ierusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, quae supra narravimus.
II C VulgSist 34:23  At illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:
II C VulgSist 34:24  Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius, cunctaque maledicta, quae scripta sunt in Libro hoc, quem legerunt coram rege Iuda.
II C VulgSist 34:25  Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
II C VulgSist 34:26  Ad regem autem Iuda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,
II C VulgSist 34:27  atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Domini super his, quae dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Ierusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
II C VulgSist 34:28  Iam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores eius. Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat.
II C VulgSist 34:29  At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Ierusalem,
II C VulgSist 34:30  ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Ierusalem, Sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
II C VulgSist 34:31  et stans in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et iustificationes eius in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
II C VulgSist 34:32  Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem, et Beniamin: et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum.
II C VulgSist 34:33  Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes, qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.