II CORINTHIANS
Chapter 8
II C | VulgClem | 8:1 | Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ : | |
II C | VulgClem | 8:2 | quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum : | |
II C | VulgClem | 8:3 | quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, | |
II C | VulgClem | 8:4 | cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. | |
II C | VulgClem | 8:5 | Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, | |
II C | VulgClem | 8:6 | ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. | |
II C | VulgClem | 8:7 | Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. | |
II C | VulgClem | 8:8 | Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. | |
II C | VulgClem | 8:9 | Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. | |
II C | VulgClem | 8:10 | Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore : | |
II C | VulgClem | 8:11 | nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. | |
II C | VulgClem | 8:12 | Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. | |
II C | VulgClem | 8:14 | In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est : | |
II C | VulgClem | 8:17 | quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. | |
II C | VulgClem | 8:18 | Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias : | |
II C | VulgClem | 8:19 | non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram : | |
II C | VulgClem | 8:20 | devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. | |
II C | VulgClem | 8:22 | Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, | |
II C | VulgClem | 8:23 | sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. | |