II SAMUEL
Chapter 11
II S | VulgCont | 11:1 | Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Ierusalem. | |
II S | VulgCont | 11:2 | Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. | |
II S | VulgCont | 11:3 | Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nunciatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. | |
II S | VulgCont | 11:4 | Missis itaque David nunciis, tulit eam. Quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua: | |
II S | VulgCont | 11:5 | et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nunciavit David, et ait: Concepi. | |
II S | VulgCont | 11:6 | Misit autem David ad Ioab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Ioab Uriam ad David. | |
II S | VulgCont | 11:7 | Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Ioab, et populus, et quomodo administraretur bellum. | |
II S | VulgCont | 11:8 | Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. | |
II S | VulgCont | 11:9 | Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. | |
II S | VulgCont | 11:10 | Nunciatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? Quare non descendisti in domum tuam? | |
II S | VulgCont | 11:11 | Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ non faciam rem hanc. | |
II S | VulgCont | 11:12 | Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Ierusalem in die illa et altera: | |
II S | VulgCont | 11:13 | et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. | |
II S | VulgCont | 11:14 | Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Ioab: misitque per manum Uriæ, | |
II S | VulgCont | 11:15 | scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. | |
II S | VulgCont | 11:16 | Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. | |
II S | VulgCont | 11:17 | Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. | |
II S | VulgCont | 11:20 | si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? An ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? | |
II S | VulgCont | 11:21 | Quis percussit Abimelech filium Ierobaal? Nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes? Quare iuxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit. | |
II S | VulgCont | 11:23 | Et dixit nuncius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. | |
II S | VulgCont | 11:24 | Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est. | |
II S | VulgCont | 11:25 | Et dixit David ad nuncium: Hæc dices Ioab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. | |