Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 20
II S VulgHetz 20:1  Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Iemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israel.
II S VulgHetz 20:2  Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Iuda adhæserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem.
II S VulgHetz 20:3  Cumque venisset rex in domum suam in Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
II S VulgHetz 20:4  Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto præsens.
II S VulgHetz 20:5  Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
II S VulgHetz 20:6  Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.
II S VulgHetz 20:7  Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
II S VulgHetz 20:8  Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
II S VulgHetz 20:9  Dixit itaque Ioab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum.
II S VulgHetz 20:10  Porro Amasa non observavit gladium, quem habebat Ioab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Ioab autem, et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri.
II S VulgHetz 20:11  Interea quidam viri, cum stetissent iuxta cadaver Amasæ, de sociis Ioab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Ioab comes David.
II S VulgHetz 20:12  Amasa autem conspersus sanguine, iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
II S VulgHetz 20:13  Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri.
II S VulgHetz 20:14  Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
II S VulgHetz 20:15  Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, quæ erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
II S VulgHetz 20:16  Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dicite Ioab: Appropinqua huc, et loquar tecum.
II S VulgHetz 20:17  Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Ioab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio.
II S VulgHetz 20:18  Rursumque illa, Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.
II S VulgHetz 20:19  Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israel, et tu quæris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? Quare præcipitas hereditatem Domini?
II S VulgHetz 20:20  Respondensque Ioab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior.
II S VulgHetz 20:21  Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab: Ecce caput eius mittetur ad te per murum.
II S VulgHetz 20:22  Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem.
II S VulgHetz 20:23  Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Ioiadæ super Cerethæos et Phelethæos.
II S VulgHetz 20:24  Aduram vero super tributa: porro Iosaphat filius Ahilud, a commentariis.
II S VulgHetz 20:25  Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.