II TIMOTHY
Chapter 2
II T | VulgCont | 2:2 | et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. | |
II T | VulgCont | 2:4 | Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. | |
II T | VulgCont | 2:8 | Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, | |
II T | VulgCont | 2:9 | in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed Verbum Dei non est alligatum. | |
II T | VulgCont | 2:10 | Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu, cum gloria cælesti. | |
II T | VulgCont | 2:14 | Hæc commone: testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. | |
II T | VulgCont | 2:15 | Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem Verbum Veritatis: | |
II T | VulgCont | 2:18 | qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem. | |
II T | VulgCont | 2:19 | Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. | |
II T | VulgCont | 2:20 | In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. | |
II T | VulgCont | 2:21 | Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. | |
II T | VulgCont | 2:22 | Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro. | |
II T | VulgCont | 2:24 | Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, | |
II T | VulgCont | 2:25 | cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, | |