Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Isai VulgCont 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgCont 17:2  Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgCont 17:3  Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum.
Isai VulgCont 17:4  Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.
Isai VulgCont 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgCont 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel.
Isai VulgCont 17:7  In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient:
Isai VulgCont 17:8  et non inclinabitur ad altaria, quæ fecerunt manus eius: et quæ operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra.
Isai VulgCont 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta.
Isai VulgCont 17:10  Quia oblitus es Dei Salvatoris tui, et fortis Adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis.
Isai VulgCont 17:11  In die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgCont 17:12  Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgCont 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgCont 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.