JAMES
Chapter 1
Jame | VulgHetz | 1:1 | Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. | |
Jame | VulgHetz | 1:4 | Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. | |
Jame | VulgHetz | 1:5 | Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. | |
Jame | VulgHetz | 1:6 | Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. | |
Jame | VulgHetz | 1:11 | exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. | |
Jame | VulgHetz | 1:12 | Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. | |
Jame | VulgHetz | 1:13 | Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. | |
Jame | VulgHetz | 1:15 | Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. | |
Jame | VulgHetz | 1:17 | Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. | |
Jame | VulgHetz | 1:18 | Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ eius. | |
Jame | VulgHetz | 1:19 | Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. | |
Jame | VulgHetz | 1:21 | Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. | |
Jame | VulgHetz | 1:23 | Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: | |
Jame | VulgHetz | 1:25 | Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. | |
Jame | VulgHetz | 1:26 | Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. | |