JOHN
Chapter 17
John | VulgSist | 17:1 | Haec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te: | |
John | VulgSist | 17:2 | Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. | |
John | VulgSist | 17:3 | Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. | |
John | VulgSist | 17:5 | et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus fieret, apud te. | |
John | VulgSist | 17:6 | Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. | |
John | VulgSist | 17:8 | quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. | |
John | VulgSist | 17:9 | Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt: | |
John | VulgSist | 17:11 | Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. | |
John | VulgSist | 17:12 | Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, ego custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. | |
John | VulgSist | 17:13 | Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. | |
John | VulgSist | 17:14 | Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. | |
John | VulgSist | 17:20 | Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: | |
John | VulgSist | 17:21 | ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. | |
John | VulgSist | 17:22 | Et ego claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. | |
John | VulgSist | 17:23 | Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. | |
John | VulgSist | 17:24 | Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. | |
John | VulgSist | 17:25 | Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. | |