Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
John VulgSist 2:1  Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi.
John VulgSist 2:2  Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias.
John VulgSist 2:3  Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
John VulgSist 2:4  Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
John VulgSist 2:5  Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
John VulgSist 2:6  Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
John VulgSist 2:7  Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
John VulgSist 2:8  Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
John VulgSist 2:9  Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,
John VulgSist 2:10  et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
John VulgSist 2:11  Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
John VulgSist 2:12  Post haec descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.
John VulgSist 2:13  Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:
John VulgSist 2:14  et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
John VulgSist 2:15  Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
John VulgSist 2:16  Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
John VulgSist 2:17  Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.
John VulgSist 2:18  Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis?
John VulgSist 2:19  Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
John VulgSist 2:20  Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
John VulgSist 2:22  Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae, et sermoni, quem dixit Iesus.
John VulgSist 2:23  Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
John VulgSist 2:24  Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
John VulgSist 2:25  et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.