Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
John VulgSist 4:1  Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes,
John VulgSist 4:2  (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius)
John VulgSist 4:4  oportebat autem eum transire per mediam Samariam.
John VulgSist 4:5  Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar: iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
John VulgSist 4:6  Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta.
John VulgSist 4:7  Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
John VulgSist 4:8  (Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.)
John VulgSist 4:9  Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
John VulgSist 4:10  Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
John VulgSist 4:11  Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
John VulgSist 4:12  Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?
John VulgSist 4:13  Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:
John VulgSist 4:14  sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
John VulgSist 4:15  Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire.
John VulgSist 4:16  Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
John VulgSist 4:17  Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum:
John VulgSist 4:18  quinque enim viros habuisti, et hunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
John VulgSist 4:19  Dicit ei mulier: Domine, video quia Propheta es tu.
John VulgSist 4:20  Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
John VulgSist 4:21  Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem.
John VulgSist 4:22  Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
John VulgSist 4:23  Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
John VulgSist 4:24  Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
John VulgSist 4:25  Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia.
John VulgSist 4:27  Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea?
John VulgSist 4:28  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
John VulgSist 4:29  Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus?
John VulgSist 4:31  Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
John VulgSist 4:32  Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
John VulgSist 4:33  Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
John VulgSist 4:34  Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.
John VulgSist 4:35  Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem.
John VulgSist 4:36  Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
John VulgSist 4:37  In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
John VulgSist 4:38  Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
John VulgSist 4:39  Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
John VulgSist 4:40  Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
John VulgSist 4:41  Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.
John VulgSist 4:42  Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
John VulgSist 4:43  Post duos autem dies exiit inde: et abiit in Galilaeam.
John VulgSist 4:44  Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet.
John VulgSist 4:45  Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
John VulgSist 4:46  Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.
John VulgSist 4:47  Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.
John VulgSist 4:48  Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa, et prodigia videritis, non creditis.
John VulgSist 4:49  Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus.
John VulgSist 4:50  Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
John VulgSist 4:51  Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret.
John VulgSist 4:52  Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
John VulgSist 4:53  Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.
John VulgSist 4:54  Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.