JOHN
Chapter 5
John | VulgSist | 5:2 | Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. | |
John | VulgSist | 5:3 | In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. | |
John | VulgSist | 5:4 | Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. | |
John | VulgSist | 5:6 | Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? | |
John | VulgSist | 5:7 | Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. | |
John | VulgSist | 5:9 | Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. | |
John | VulgSist | 5:10 | Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. | |
John | VulgSist | 5:12 | Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et ambula? | |
John | VulgSist | 5:13 | Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. | |
John | VulgSist | 5:14 | Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. | |
John | VulgSist | 5:18 | Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus, et dixit eis: | |
John | VulgSist | 5:19 | Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. | |
John | VulgSist | 5:20 | Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. | |
John | VulgSist | 5:21 | Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat. | |
John | VulgSist | 5:23 | ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. | |
John | VulgSist | 5:24 | Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiet a morte in vitam. | |
John | VulgSist | 5:25 | Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. | |
John | VulgSist | 5:26 | Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: | |
John | VulgSist | 5:28 | Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: | |
John | VulgSist | 5:29 | et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. | |
John | VulgSist | 5:30 | Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. | |
John | VulgSist | 5:32 | Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium eius, quod perhibet de me. | |
John | VulgSist | 5:35 | Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. | |
John | VulgSist | 5:36 | Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: | |
John | VulgSist | 5:37 | et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis. | |
John | VulgSist | 5:38 | et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. | |
John | VulgSist | 5:39 | Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me: | |
John | VulgSist | 5:43 | Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. | |
John | VulgSist | 5:44 | Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? | |
John | VulgSist | 5:45 | Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. est qui accusat vos, Moyses in quo vos speratis. | |