JOHN
Chapter 1
John | VulgSist | 1:7 | Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. | |
John | VulgSist | 1:12 | quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: | |
John | VulgSist | 1:13 | qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. | |
John | VulgSist | 1:14 | Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. | |
John | VulgSist | 1:15 | Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. | |
John | VulgSist | 1:18 | Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. | |
John | VulgSist | 1:19 | Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? | |
John | VulgSist | 1:21 | Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. | |
John | VulgSist | 1:22 | Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso? | |
John | VulgSist | 1:23 | Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. | |
John | VulgSist | 1:25 | Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? | |
John | VulgSist | 1:26 | Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. | |
John | VulgSist | 1:27 | Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti. | |
John | VulgSist | 1:29 | Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. | |
John | VulgSist | 1:30 | Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. | |
John | VulgSist | 1:31 | et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. | |
John | VulgSist | 1:32 | Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. | |
John | VulgSist | 1:33 | Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. | |
John | VulgSist | 1:38 | Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas? | |
John | VulgSist | 1:39 | Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. | |
John | VulgSist | 1:40 | Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. | |
John | VulgSist | 1:41 | Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.) | |
John | VulgSist | 1:42 | Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Ioanna: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus. | |
John | VulgSist | 1:43 | In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. | |
John | VulgSist | 1:45 | Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. | |
John | VulgSist | 1:46 | Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. | |
John | VulgSist | 1:47 | Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. | |
John | VulgSist | 1:48 | Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. | |
John | VulgSist | 1:50 | Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. | |