Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
John VulgHetz 21:1  Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:
John VulgHetz 21:2  Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis eius duo.
John VulgHetz 21:3  Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
John VulgHetz 21:4  Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
John VulgHetz 21:5  Dixit ergo eis Iesus: Pueri numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
John VulgHetz 21:6  Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
John VulgHetz 21:7  Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
John VulgHetz 21:8  Alii autem discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium.
John VulgHetz 21:9  Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
John VulgHetz 21:10  Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
John VulgHetz 21:11  Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
John VulgHetz 21:12  Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
John VulgHetz 21:13  Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
John VulgHetz 21:14  Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
John VulgHetz 21:15  Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
John VulgHetz 21:16  Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
John VulgHetz 21:17  Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
John VulgHetz 21:18  Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
John VulgHetz 21:19  Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
John VulgHetz 21:20  Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus eius, et dixit: Domine quis est qui tradet te?
John VulgHetz 21:21  Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine hic autem quid?
John VulgHetz 21:22  Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
John VulgHetz 21:23  Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur. sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
John VulgHetz 21:24  Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimonium eius.
John VulgHetz 21:25  Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.