JOHN
Chapter 9
John | VulgHetz | 9:2 | et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur? | |
John | VulgHetz | 9:3 | Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo. | |
John | VulgHetz | 9:4 | Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. | |
John | VulgHetz | 9:6 | Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, | |
John | VulgHetz | 9:7 | et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns. | |
John | VulgHetz | 9:8 | Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. | |
John | VulgHetz | 9:11 | Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. | |
John | VulgHetz | 9:15 | Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. | |
John | VulgHetz | 9:16 | Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. | |
John | VulgHetz | 9:17 | Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. | |
John | VulgHetz | 9:18 | Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat: | |
John | VulgHetz | 9:19 | et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt? | |
John | VulgHetz | 9:20 | Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: | |
John | VulgHetz | 9:21 | quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. | |
John | VulgHetz | 9:22 | Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. | |
John | VulgHetz | 9:24 | Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est. | |
John | VulgHetz | 9:25 | Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. | |
John | VulgHetz | 9:27 | Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli eius fieri? | |
John | VulgHetz | 9:28 | Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. | |
John | VulgHetz | 9:30 | Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: | |
John | VulgHetz | 9:31 | scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. | |
John | VulgHetz | 9:34 | Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras. | |
John | VulgHetz | 9:35 | Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? | |
John | VulgHetz | 9:39 | Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. | |
John | VulgHetz | 9:40 | Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? | |