Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
John VulgHetz 15:2  Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
John VulgHetz 15:3  Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
John VulgHetz 15:4  Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis.
John VulgHetz 15:5  Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere.
John VulgHetz 15:6  Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
John VulgHetz 15:7  Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
John VulgHetz 15:8  In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
John VulgHetz 15:9  Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
John VulgHetz 15:10  Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in eius dilectione.
John VulgHetz 15:11  Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
John VulgHetz 15:12  Hoc est præceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
John VulgHetz 15:13  Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
John VulgHetz 15:14  Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
John VulgHetz 15:15  Iam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
John VulgHetz 15:16  Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
John VulgHetz 15:18  Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit.
John VulgHetz 15:19  Si de mundo fuissetis: mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
John VulgHetz 15:20  Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
John VulgHetz 15:21  Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum, qui misit me.
John VulgHetz 15:22  Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
John VulgHetz 15:24  Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
John VulgHetz 15:25  Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
John VulgHetz 15:26  Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me:
John VulgHetz 15:27  et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.