JOHN
Chapter 10
John | VulgHetz | 10:1 | Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro. | |
John | VulgHetz | 10:3 | Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. | |
John | VulgHetz | 10:4 | Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. | |
John | VulgHetz | 10:5 | Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. | |
John | VulgHetz | 10:9 | Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. | |
John | VulgHetz | 10:10 | Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. | |
John | VulgHetz | 10:12 | Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves: | |
John | VulgHetz | 10:13 | mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. | |
John | VulgHetz | 10:15 | Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. | |
John | VulgHetz | 10:16 | Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. | |
John | VulgHetz | 10:18 | Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo. | |
John | VulgHetz | 10:21 | Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? | |
John | VulgHetz | 10:24 | Circumdederunt ergo eum Iudæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. | |
John | VulgHetz | 10:25 | Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: | |
John | VulgHetz | 10:28 | et ego vitam æternam do eis: et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. | |
John | VulgHetz | 10:29 | Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. | |
John | VulgHetz | 10:32 | Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? | |
John | VulgHetz | 10:33 | Responderunt ei Iudæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. | |
John | VulgHetz | 10:34 | Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis? | |
John | VulgHetz | 10:35 | Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura: | |
John | VulgHetz | 10:36 | quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum? | |
John | VulgHetz | 10:38 | Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. | |
John | VulgHetz | 10:40 | Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic: | |