JOHN
Chapter 20
John | VulgHetz | 20:1 | Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. | |
John | VulgHetz | 20:2 | Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. | |
John | VulgHetz | 20:4 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. | |
John | VulgHetz | 20:6 | Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, | |
John | VulgHetz | 20:7 | et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. | |
John | VulgHetz | 20:8 | Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: | |
John | VulgHetz | 20:11 | Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: | |
John | VulgHetz | 20:12 | et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. | |
John | VulgHetz | 20:13 | Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. | |
John | VulgHetz | 20:14 | Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem: et non sciebat quia Iesus est. | |
John | VulgHetz | 20:15 | Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam. | |
John | VulgHetz | 20:16 | Dicit ei Iesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister.) | |
John | VulgHetz | 20:17 | Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. | |
John | VulgHetz | 20:18 | Venit Maria Magdalene annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. | |
John | VulgHetz | 20:19 | Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudæorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. | |
John | VulgHetz | 20:20 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. | |
John | VulgHetz | 20:23 | quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. | |
John | VulgHetz | 20:24 | Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. | |
John | VulgHetz | 20:25 | Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. | |
John | VulgHetz | 20:26 | Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus: et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. | |
John | VulgHetz | 20:27 | Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. | |
John | VulgHetz | 20:29 | Dixit ei Iesus: Quia vidisti me Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. | |
John | VulgHetz | 20:30 | Multa quidem, et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. | |