Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next
Chapter 3
John VulgHetz 3:1  Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Iudæorum.
John VulgHetz 3:2  Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
John VulgHetz 3:3  Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
John VulgHetz 3:4  Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci?
John VulgHetz 3:5  Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
John VulgHetz 3:6  Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
John VulgHetz 3:7  Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
John VulgHetz 3:8  Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu.
John VulgHetz 3:9  Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
John VulgHetz 3:10  Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?
John VulgHetz 3:11  Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
John VulgHetz 3:12  Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
John VulgHetz 3:13  Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
John VulgHetz 3:14  Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis:
John VulgHetz 3:15  ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgHetz 3:16  Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John VulgHetz 3:17  Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John VulgHetz 3:18  Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
John VulgHetz 3:19  Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera.
John VulgHetz 3:20  Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
John VulgHetz 3:21  qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
John VulgHetz 3:22  Post hæc venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
John VulgHetz 3:23  Erat autem et Ioannes baptizans in Ænnon, iuxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant, et baptizabantur.
John VulgHetz 3:25  Facta est autem quæstio ex discipulis Ioannis cum Iudæis de Purificatione.
John VulgHetz 3:26  Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
John VulgHetz 3:27  Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
John VulgHetz 3:28  Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
John VulgHetz 3:29  Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
John VulgHetz 3:31  Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
John VulgHetz 3:32  Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.
John VulgHetz 3:33  Qui accepit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
John VulgHetz 3:34  Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
John VulgHetz 3:35  Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu eius.
John VulgHetz 3:36  Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.