Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next
Chapter 12
Josh Vulgate 12:1  hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem
Josh Vulgate 12:2  Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon
Josh Vulgate 12:3  et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga
Josh Vulgate 12:4  terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos
Josh Vulgate 12:5  Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon
Josh Vulgate 12:6  Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
Josh Vulgate 12:7  hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas
Josh Vulgate 12:8  tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus
Josh Vulgate 12:9  rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus
Josh Vulgate 12:23  rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus