Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next
Chapter 15
Josh Vulgate 15:1  igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
Josh Vulgate 15:2  initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
Josh Vulgate 15:3  egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
Josh Vulgate 15:4  atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
Josh Vulgate 15:5  ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
Josh Vulgate 15:6  ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
Josh Vulgate 15:7  et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Josh Vulgate 15:8  ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
Josh Vulgate 15:9  pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
Josh Vulgate 15:10  et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
Josh Vulgate 15:11  et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
Josh Vulgate 15:12  hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
Josh Vulgate 15:13  Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
Josh Vulgate 15:14  delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
Josh Vulgate 15:15  atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
Josh Vulgate 15:16  dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
Josh Vulgate 15:17  cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
Josh Vulgate 15:18  quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
Josh Vulgate 15:19  at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
Josh Vulgate 15:20  haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
Josh Vulgate 15:21  erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
Josh Vulgate 15:32  Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
Josh Vulgate 15:36  et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
Josh Vulgate 15:41  et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
Josh Vulgate 15:44  Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
Josh Vulgate 15:46  ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
Josh Vulgate 15:47  Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
Josh Vulgate 15:51  Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
Josh Vulgate 15:54  Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
Josh Vulgate 15:57  Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
Josh Vulgate 15:59  Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
Josh Vulgate 15:60  Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
Josh Vulgate 15:62  Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
Josh Vulgate 15:63  Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem