Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Judi VulgHetz 11:1  Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Judi VulgHetz 11:2  Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.
Judi VulgHetz 11:3  Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?
Judi VulgHetz 11:4  Et dixit illi Iudith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.
Judi VulgHetz 11:5  Vivit enim Nabuchodonosor rex teræ, et vivit virtus eius, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.
Judi VulgHetz 11:6  Nunciatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus, et potens es in omni regno eius, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Judi VulgHetz 11:7  Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei iusseris evenire.
Judi VulgHetz 11:8  Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis.
Judi VulgHetz 11:9  Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Judi VulgHetz 11:10  Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ iam inter mortuos computantur.
Judi VulgHetz 11:11  Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum:
Judi VulgHetz 11:12  et sancta Domini Dei sui quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Judi VulgHetz 11:13  Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nunciare tibi.
Judi VulgHetz 11:14  Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
Judi VulgHetz 11:15  et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nunciabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:
Judi VulgHetz 11:16  quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei.
Judi VulgHetz 11:17  Et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nunciare tibi.
Judi VulgHetz 11:18  Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris eius, et mirabantur sapientiam eius, et dicebant alter ad alterum:
Judi VulgHetz 11:19  Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
Judi VulgHetz 11:20  Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris:
Judi VulgHetz 11:21  et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.