Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Levi VulgSist 16:1  Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
Levi VulgSist 16:2  et praecepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
Levi VulgSist 16:3  nisi haec ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Levi VulgSist 16:4  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: haec enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Levi VulgSist 16:5  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Levi VulgSist 16:6  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Levi VulgSist 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
Levi VulgSist 16:8  mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
Levi VulgSist 16:9  cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Levi VulgSist 16:10  cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Levi VulgSist 16:11  His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
Levi VulgSist 16:12  assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
Levi VulgSist 16:13  ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur.
Levi VulgSist 16:14  Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Levi VulgSist 16:15  Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Levi VulgSist 16:16  et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
Levi VulgSist 16:17  Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo coetu Israel donec egrediatur.
Levi VulgSist 16:18  Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:
Levi VulgSist 16:19  aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
Levi VulgSist 16:20  Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
Levi VulgSist 16:21  et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Levi VulgSist 16:22  Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Levi VulgSist 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
Levi VulgSist 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Levi VulgSist 16:25  et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Levi VulgSist 16:26  ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgSist 16:27  Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:
Levi VulgSist 16:28  et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgSist 16:29  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Levi VulgSist 16:30  In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
Levi VulgSist 16:31  sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Levi VulgSist 16:32  Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Levi VulgSist 16:33  et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Levi VulgSist 16:34  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.