MARK
Chapter 16
Mark | VulgSist | 16:1 | Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum. | |
Mark | VulgSist | 16:5 | Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. | |
Mark | VulgSist | 16:6 | Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. | |
Mark | VulgSist | 16:7 | Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. | |
Mark | VulgSist | 16:8 | At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. | |
Mark | VulgSist | 16:9 | Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia. | |
Mark | VulgSist | 16:12 | Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: | |
Mark | VulgSist | 16:14 | Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. | |
Mark | VulgSist | 16:16 | Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. | |
Mark | VulgSist | 16:17 | Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis: | |
Mark | VulgSist | 16:18 | serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. | |
Mark | VulgSist | 16:19 | Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. | |