Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Mark VulgSist 15:1  Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
Mark VulgSist 15:2  Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
Mark VulgSist 15:4  Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
Mark VulgSist 15:5  Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Mark VulgSist 15:6  Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
Mark VulgSist 15:7  Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Mark VulgSist 15:8  Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.
Mark VulgSist 15:9  Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?
Mark VulgSist 15:10  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Mark VulgSist 15:11  Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Mark VulgSist 15:12  Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?
Mark VulgSist 15:14  Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
Mark VulgSist 15:15  Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Mark VulgSist 15:16  Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,
Mark VulgSist 15:17  et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
Mark VulgSist 15:19  Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
Mark VulgSist 15:20  Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
Mark VulgSist 15:21  Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius.
Mark VulgSist 15:22  Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.
Mark VulgSist 15:23  Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
Mark VulgSist 15:24  Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Mark VulgSist 15:26  Et erat titulus causae eius inscriptus: REX IUDAeORUM.
Mark VulgSist 15:27  Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.
Mark VulgSist 15:28  Et impleta est scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.
Mark VulgSist 15:29  Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas:
Mark VulgSist 15:31  Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Mark VulgSist 15:32  Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
Mark VulgSist 15:33  Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Mark VulgSist 15:34  Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lammasabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Mark VulgSist 15:35  Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Mark VulgSist 15:36  Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Mark VulgSist 15:38  Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Mark VulgSist 15:39  Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
Mark VulgSist 15:40  Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:
Mark VulgSist 15:41  et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam.
Mark VulgSist 15:42  Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum)
Mark VulgSist 15:43  venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
Mark VulgSist 15:44  Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.
Mark VulgSist 15:45  Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
Mark VulgSist 15:46  Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit in sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mark VulgSist 15:47  Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.