Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Mark VulgSist 9:1  Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Mark VulgSist 9:2  Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Mark VulgSist 9:3  Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
Mark VulgSist 9:4  Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
Mark VulgSist 9:5  Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti:
Mark VulgSist 9:6  Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum.
Mark VulgSist 9:7  Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum tantum secum.
Mark VulgSist 9:8  Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mark VulgSist 9:9  Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit.
Mark VulgSist 9:10  Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei, et Scribae, quia Eliam oportet venire primum?
Mark VulgSist 9:11  Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Mark VulgSist 9:12  Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mark VulgSist 9:13  Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis.
Mark VulgSist 9:14  Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Mark VulgSist 9:16  Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
Mark VulgSist 9:17  qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt.
Mark VulgSist 9:18  Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
Mark VulgSist 9:19  Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
Mark VulgSist 9:20  Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? Et ille ait: Ab infantia:
Mark VulgSist 9:21  et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
Mark VulgSist 9:22  Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Mark VulgSist 9:23  Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam.
Mark VulgSist 9:24  Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
Mark VulgSist 9:25  Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
Mark VulgSist 9:26  Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et surrexit.
Mark VulgSist 9:27  Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Mark VulgSist 9:28  Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et ieiunio.
Mark VulgSist 9:29  Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.
Mark VulgSist 9:30  Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Mark VulgSist 9:31  At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
Mark VulgSist 9:32  Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Mark VulgSist 9:33  At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset.
Mark VulgSist 9:34  Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Mark VulgSist 9:35  Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
Mark VulgSist 9:36  Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me.
Mark VulgSist 9:37  Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Mark VulgSist 9:38  Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.
Mark VulgSist 9:40  Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Mark VulgSist 9:41  Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur.
Mark VulgSist 9:42  Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem:
Mark VulgSist 9:43  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgSist 9:44  Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis:
Mark VulgSist 9:45  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgSist 9:46  Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis:
Mark VulgSist 9:47  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Mark VulgSist 9:48  Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Mark VulgSist 9:49  Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit: in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.