Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 12
Mark VulgSist 12:1  Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mark VulgSist 12:2  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
Mark VulgSist 12:3  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Mark VulgSist 12:4  Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Mark VulgSist 12:5  Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes.
Mark VulgSist 12:6  Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
Mark VulgSist 12:7  Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas.
Mark VulgSist 12:8  Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vineam.
Mark VulgSist 12:9  Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis.
Mark VulgSist 12:10  Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli:
Mark VulgSist 12:11  A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
Mark VulgSist 12:12  Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam. cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Mark VulgSist 12:13  Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mark VulgSist 12:14  Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. licet dare tributum Caesari, an non dabimus?
Mark VulgSist 12:15  Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
Mark VulgSist 12:16  At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris.
Mark VulgSist 12:17  Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mark VulgSist 12:18  Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes:
Mark VulgSist 12:19  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Mark VulgSist 12:20  Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Mark VulgSist 12:21  Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mark VulgSist 12:22  Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
Mark VulgSist 12:23  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
Mark VulgSist 12:24  Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
Mark VulgSist 12:25  Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelis.
Mark VulgSist 12:26  De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
Mark VulgSist 12:27  Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Mark VulgSist 12:28  Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Mark VulgSist 12:29  Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
Mark VulgSist 12:30  et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mark VulgSist 12:31  Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
Mark VulgSist 12:32  Et ait illi Scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.
Mark VulgSist 12:33  Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus, et sacrificiis.
Mark VulgSist 12:34  Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare.
Mark VulgSist 12:35  Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David?
Mark VulgSist 12:36  Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Mark VulgSist 12:37  Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit.
Mark VulgSist 12:38  Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
Mark VulgSist 12:39  et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:
Mark VulgSist 12:40  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius iudicium.
Mark VulgSist 12:41  Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
Mark VulgSist 12:42  Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mark VulgSist 12:43  et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Mark VulgSist 12:44  Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.