MARK
Chapter 10
Mark | VulgSist | 10:1 | Et exiit inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. | |
Mark | VulgSist | 10:2 | Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. | |
Mark | VulgSist | 10:5 | Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. | |
Mark | VulgSist | 10:11 | Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. | |
Mark | VulgSist | 10:13 | Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. | |
Mark | VulgSist | 10:14 | Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. | |
Mark | VulgSist | 10:15 | Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. | |
Mark | VulgSist | 10:17 | Et cum egressus esset in via, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? | |
Mark | VulgSist | 10:19 | Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem. | |
Mark | VulgSist | 10:21 | Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. | |
Mark | VulgSist | 10:23 | Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! | |
Mark | VulgSist | 10:24 | Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! | |
Mark | VulgSist | 10:25 | Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. | |
Mark | VulgSist | 10:27 | Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. | |
Mark | VulgSist | 10:29 | Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, | |
Mark | VulgSist | 10:30 | qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. | |
Mark | VulgSist | 10:32 | Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et praecedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. | |
Mark | VulgSist | 10:33 | Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: | |
Mark | VulgSist | 10:34 | et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. | |
Mark | VulgSist | 10:35 | Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. | |
Mark | VulgSist | 10:37 | Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. | |
Mark | VulgSist | 10:38 | Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? | |
Mark | VulgSist | 10:39 | At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: | |
Mark | VulgSist | 10:40 | sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. | |
Mark | VulgSist | 10:42 | Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. | |
Mark | VulgSist | 10:43 | Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister: | |
Mark | VulgSist | 10:45 | Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. | |
Mark | VulgSist | 10:46 | Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans. | |
Mark | VulgSist | 10:47 | Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei. | |
Mark | VulgSist | 10:48 | Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei. | |
Mark | VulgSist | 10:49 | Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. | |
Mark | VulgSist | 10:51 | Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. | |