Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Mark VulgSist 5:1  Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Mark VulgSist 5:2  Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
Mark VulgSist 5:3  qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
Mark VulgSist 5:4  quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare.
Mark VulgSist 5:5  et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mark VulgSist 5:6  Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
Mark VulgSist 5:7  et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Iesu fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
Mark VulgSist 5:8  Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine isto.
Mark VulgSist 5:9  Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mark VulgSist 5:10  Et deprecabantur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mark VulgSist 5:11  Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens in agris.
Mark VulgSist 5:12  Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
Mark VulgSist 5:13  Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mark VulgSist 5:14  Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
Mark VulgSist 5:15  et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
Mark VulgSist 5:16  Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
Mark VulgSist 5:17  Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mark VulgSist 5:18  Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
Mark VulgSist 5:19  et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mark VulgSist 5:20  Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
Mark VulgSist 5:21  Et cum ascendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mark VulgSist 5:22  Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum, procidit ad pedes eius,
Mark VulgSist 5:23  et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, Veni, impone manum tuam super eam, ut salva sit, et vivat.
Mark VulgSist 5:24  Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Mark VulgSist 5:25  Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Mark VulgSist 5:26  et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
Mark VulgSist 5:27  cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
Mark VulgSist 5:28  dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
Mark VulgSist 5:29  Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark VulgSist 5:30  Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem, quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
Mark VulgSist 5:31  Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
Mark VulgSist 5:33  Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mark VulgSist 5:34  Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mark VulgSist 5:35  Adhuc eo loquente, veniunt nuncii ad archisynagogum, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum?
Mark VulgSist 5:36  Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
Mark VulgSist 5:37  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
Mark VulgSist 5:38  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
Mark VulgSist 5:39  Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
Mark VulgSist 5:40  Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
Mark VulgSist 5:41  Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge.
Mark VulgSist 5:42  et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Mark VulgSist 5:43  Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et iussit dari illi manducare.