Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 16
Mark VulgCont 16:1  Et cum transisset Sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
Mark VulgCont 16:2  Et valde mane una Sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
Mark VulgCont 16:3  Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Mark VulgCont 16:4  Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Mark VulgCont 16:5  Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Mark VulgCont 16:6  Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Mark VulgCont 16:7  Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
Mark VulgCont 16:8  At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
Mark VulgCont 16:9  Surgens autem mane, prima Sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua eiecerat septem dæmonia.
Mark VulgCont 16:10  Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus.
Mark VulgCont 16:11  Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Mark VulgCont 16:12  Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
Mark VulgCont 16:13  et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
Mark VulgCont 16:14  Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Mark VulgCont 16:15  Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Mark VulgCont 16:16  Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Mark VulgCont 16:17  Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia eiicient: linguis loquentur novis:
Mark VulgCont 16:18  serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
Mark VulgCont 16:19  Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Mark VulgCont 16:20  Illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.