MARK
Chapter 1
Mark | VulgCont | 1:2 | Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. | |
Mark | VulgCont | 1:4 | Fuit Ioannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. | |
Mark | VulgCont | 1:5 | Et egrediebatur ad eum omnis Iudææ regio, et Ierosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua. | |
Mark | VulgCont | 1:6 | Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat. | |
Mark | VulgCont | 1:7 | Et prædicabat dicens: Venit fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. | |
Mark | VulgCont | 1:9 | Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Ioanne in Iordane. | |
Mark | VulgCont | 1:10 | Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. | |
Mark | VulgCont | 1:13 | Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et Angeli ministrabant illi. | |
Mark | VulgCont | 1:14 | Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, | |
Mark | VulgCont | 1:15 | et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. | |
Mark | VulgCont | 1:16 | Et præteriens secus Mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores) | |
Mark | VulgCont | 1:19 | Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi: | |
Mark | VulgCont | 1:20 | et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. | |
Mark | VulgCont | 1:21 | Et ingrediuntur Capharnaum: et statim Sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. | |
Mark | VulgCont | 1:22 | Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. | |
Mark | VulgCont | 1:24 | dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. | |
Mark | VulgCont | 1:27 | Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? Quænam doctrina hæc nova? Quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. | |
Mark | VulgCont | 1:29 | Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Iacobo, et Ioanne. | |
Mark | VulgCont | 1:31 | Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. | |
Mark | VulgCont | 1:32 | Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: | |
Mark | VulgCont | 1:34 | Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. | |
Mark | VulgCont | 1:38 | Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. | |
Mark | VulgCont | 1:40 | Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. | |
Mark | VulgCont | 1:41 | Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare. | |
Mark | VulgCont | 1:44 | et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. | |