Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 10
Mark VulgCont 10:1  Et inde exurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mark VulgCont 10:2  Et accedentes Pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
Mark VulgCont 10:3  At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
Mark VulgCont 10:4  Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Mark VulgCont 10:5  Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
Mark VulgCont 10:6  Ab initio autem creaturæ masculum, et feminam fecit eos Deus.
Mark VulgCont 10:7  Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
Mark VulgCont 10:8  et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
Mark VulgCont 10:10  Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
Mark VulgCont 10:11  Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Mark VulgCont 10:12  Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Mark VulgCont 10:13  Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
Mark VulgCont 10:14  Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
Mark VulgCont 10:15  Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Mark VulgCont 10:16  Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Mark VulgCont 10:17  Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
Mark VulgCont 10:18  Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
Mark VulgCont 10:19  Præcepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem.
Mark VulgCont 10:20  At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a iuventute mea.
Mark VulgCont 10:21  Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Mark VulgCont 10:22  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Mark VulgCont 10:23  Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
Mark VulgCont 10:24  Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
Mark VulgCont 10:25  Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Mark VulgCont 10:26  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
Mark VulgCont 10:27  Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mark VulgCont 10:28  Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mark VulgCont 10:29  Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
Mark VulgCont 10:30  qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Mark VulgCont 10:31  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mark VulgCont 10:32  Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et præcedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Mark VulgCont 10:33  Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus:
Mark VulgCont 10:34  et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
Mark VulgCont 10:35  Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Mark VulgCont 10:37  Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Mark VulgCont 10:38  Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
Mark VulgCont 10:39  At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
Mark VulgCont 10:40  sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mark VulgCont 10:41  Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo, et Ioanne.
Mark VulgCont 10:42  Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari Gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mark VulgCont 10:43  Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
Mark VulgCont 10:44  et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mark VulgCont 10:45  Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Mark VulgCont 10:46  Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat iuxta viam mendicans.
Mark VulgCont 10:47  Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
Mark VulgCont 10:48  Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
Mark VulgCont 10:49  Et stans Iesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
Mark VulgCont 10:50  Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
Mark VulgCont 10:51  Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
Mark VulgCont 10:52  Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.