Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Mark VulgCont 7:1  Et conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Ierosolymis.
Mark VulgCont 7:2  Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Mark VulgCont 7:3  Pharisæi enim, et omnes Iudæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
Mark VulgCont 7:4  et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
Mark VulgCont 7:5  et interrogabant eum Pharisæi, et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
Mark VulgCont 7:6  At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Mark VulgCont 7:7  In vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Mark VulgCont 7:8  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa.
Mark VulgCont 7:9  Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mark VulgCont 7:10  Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mark VulgCont 7:11  Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
Mark VulgCont 7:12  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Mark VulgCont 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
Mark VulgCont 7:14  Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
Mark VulgCont 7:15  Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:17  Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
Mark VulgCont 7:18  Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare?
Mark VulgCont 7:19  Quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas.
Mark VulgCont 7:20  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:21  Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Mark VulgCont 7:22  furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Mark VulgCont 7:23  Omnia hæc mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem.
Mark VulgCont 7:24  Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mark VulgCont 7:25  Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
Mark VulgCont 7:26  Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium eiiceret de filia eius.
Mark VulgCont 7:27  Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mark VulgCont 7:28  At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mark VulgCont 7:29  Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua.
Mark VulgCont 7:30  Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Mark VulgCont 7:31  Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Mark VulgCont 7:32  Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mark VulgCont 7:33  Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius:
Mark VulgCont 7:34  et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est ad aperire.
Mark VulgCont 7:35  Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
Mark VulgCont 7:36  Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
Mark VulgCont 7:37  et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.