MARK
Chapter 7
Mark | VulgCont | 7:2 | Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. | |
Mark | VulgCont | 7:3 | Pharisæi enim, et omnes Iudæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: | |
Mark | VulgCont | 7:4 | et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: | |
Mark | VulgCont | 7:5 | et interrogabant eum Pharisæi, et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? | |
Mark | VulgCont | 7:6 | At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. | |
Mark | VulgCont | 7:8 | Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa. | |
Mark | VulgCont | 7:9 | Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. | |
Mark | VulgCont | 7:10 | Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. | |
Mark | VulgCont | 7:11 | Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: | |
Mark | VulgCont | 7:13 | rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis. | |
Mark | VulgCont | 7:15 | Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ coinquinant hominem. | |
Mark | VulgCont | 7:18 | Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare? | |
Mark | VulgCont | 7:19 | Quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas. | |
Mark | VulgCont | 7:21 | Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, | |
Mark | VulgCont | 7:22 | furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. | |
Mark | VulgCont | 7:24 | Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. | |
Mark | VulgCont | 7:25 | Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius. | |
Mark | VulgCont | 7:26 | Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium eiiceret de filia eius. | |
Mark | VulgCont | 7:27 | Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. | |
Mark | VulgCont | 7:28 | At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. | |
Mark | VulgCont | 7:30 | Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. | |
Mark | VulgCont | 7:31 | Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. | |
Mark | VulgCont | 7:33 | Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius: | |
Mark | VulgCont | 7:35 | Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte. | |
Mark | VulgCont | 7:36 | Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: | |