MARK
Chapter 6
Mark | VulgCont | 6:2 | et facto Sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi? et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur! | |
Mark | VulgCont | 6:3 | Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudæ, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. | |
Mark | VulgCont | 6:4 | Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. | |
Mark | VulgCont | 6:5 | Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: | |
Mark | VulgCont | 6:6 | et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. | |
Mark | VulgCont | 6:7 | Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. | |
Mark | VulgCont | 6:8 | Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, | |
Mark | VulgCont | 6:10 | Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde: | |
Mark | VulgCont | 6:11 | et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. | |
Mark | VulgCont | 6:14 | Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. | |
Mark | VulgCont | 6:15 | Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. | |
Mark | VulgCont | 6:17 | Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. | |
Mark | VulgCont | 6:20 | Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum: et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. | |
Mark | VulgCont | 6:21 | Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ. | |
Mark | VulgCont | 6:22 | Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: | |
Mark | VulgCont | 6:24 | Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistæ. | |
Mark | VulgCont | 6:25 | Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ. | |
Mark | VulgCont | 6:26 | Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare: | |
Mark | VulgCont | 6:28 | Et decollavit eum in carcere, et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. | |
Mark | VulgCont | 6:29 | Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento. | |
Mark | VulgCont | 6:30 | Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant. | |
Mark | VulgCont | 6:31 | Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. | |
Mark | VulgCont | 6:33 | Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. | |
Mark | VulgCont | 6:34 | Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. | |
Mark | VulgCont | 6:35 | Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora præteriit: | |
Mark | VulgCont | 6:36 | dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent: | |
Mark | VulgCont | 6:37 | Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. | |
Mark | VulgCont | 6:38 | Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. | |
Mark | VulgCont | 6:39 | Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. | |
Mark | VulgCont | 6:41 | Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. | |
Mark | VulgCont | 6:45 | Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. | |
Mark | VulgCont | 6:48 | Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. | |
Mark | VulgCont | 6:49 | At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. | |
Mark | VulgCont | 6:50 | Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere. | |
Mark | VulgCont | 6:51 | Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: | |
Mark | VulgCont | 6:55 | et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. | |