MARK
Chapter 13
Mark | VulgCont | 13:1 | Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. | |
Mark | VulgCont | 13:2 | Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. | |
Mark | VulgCont | 13:3 | Et cum sederet in Monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas: | |
Mark | VulgCont | 13:4 | Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? | |
Mark | VulgCont | 13:7 | Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. | |
Mark | VulgCont | 13:8 | Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. | |
Mark | VulgCont | 13:9 | Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis. | |
Mark | VulgCont | 13:11 | Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. | |
Mark | VulgCont | 13:12 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. | |
Mark | VulgCont | 13:13 | Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. | |
Mark | VulgCont | 13:14 | Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudæa sunt, fugiant in montes: | |
Mark | VulgCont | 13:15 | et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua: | |
Mark | VulgCont | 13:19 | Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. | |
Mark | VulgCont | 13:20 | Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. | |
Mark | VulgCont | 13:21 | Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic: ne credideritis. | |
Mark | VulgCont | 13:22 | Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. | |
Mark | VulgCont | 13:24 | Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: | |
Mark | VulgCont | 13:26 | Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria. | |
Mark | VulgCont | 13:27 | Et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. | |
Mark | VulgCont | 13:28 | A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: | |
Mark | VulgCont | 13:32 | De die autem illo, vel hora nemo scit, neque Angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. | |
Mark | VulgCont | 13:34 | Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori præcepit ut vigilet. | |
Mark | VulgCont | 13:35 | Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane) | |