NUMBERS
Chapter 12
Numb | Vulgate | 12:2 | et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus | |
Numb | Vulgate | 12:4 | statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi | |
Numb | Vulgate | 12:5 | descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent | |
Numb | Vulgate | 12:6 | dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum | |
Numb | Vulgate | 12:8 | ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi | |
Numb | Vulgate | 12:10 | nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra | |
Numb | Vulgate | 12:11 | ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus | |
Numb | Vulgate | 12:12 | ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra | |
Numb | Vulgate | 12:14 | cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur | |