Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Numb VulgHetz 19:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgHetz 19:2  Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum:
Numb VulgHetz 19:3  tradetisque eam Eleazaro sacerdoti. qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium:
Numb VulgHetz 19:4  et tingens digitum in sanguine eius, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,
Numb VulgHetz 19:5  comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammæ traditis.
Numb VulgHetz 19:6  Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.
Numb VulgHetz 19:7  Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
Numb VulgHetz 19:8  Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua, et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
Numb VulgHetz 19:9  Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est.
Numb VulgHetz 19:10  Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenæ, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo.
Numb VulgHetz 19:11  Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus:
Numb VulgHetz 19:12  aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
Numb VulgHetz 19:13  Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum.
Numb VulgHetz 19:14  Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Numb VulgHetz 19:15  Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit.
Numb VulgHetz 19:16  Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.
Numb VulgHetz 19:17  Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas.
Numb VulgHetz 19:18  in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines huiuscemodi contagione pollutos:
Numb VulgHetz 19:19  atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die. expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
Numb VulgHetz 19:20  Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
Numb VulgHetz 19:21  erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua: Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
Numb VulgHetz 19:22  Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.