NUMBERS
Chapter 30
Numb | VulgCont | 30:2 | et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus: | |
Numb | VulgCont | 30:3 | Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit iuramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. | |
Numb | VulgCont | 30:4 | Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit iuramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: | |
Numb | VulgCont | 30:6 | Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. | |
Numb | VulgCont | 30:7 | Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore eius verbum egrediens animam eius obligaverit iuramento: | |
Numb | VulgCont | 30:8 | quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. | |
Numb | VulgCont | 30:9 | Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes eius, verbaque quibus obstrinxerat animam suam: propitius erit ei Dominus. | |
Numb | VulgCont | 30:12 | si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. | |
Numb | VulgCont | 30:13 | Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit: et Dominus ei propitius erit. | |
Numb | VulgCont | 30:14 | Si voverit, et iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. | |
Numb | VulgCont | 30:15 | Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam: quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. | |