Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Prov VulgCont 9:1  Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem.
Prov VulgCont 9:2  Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Prov VulgCont 9:3  Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad mœnia civitatis:
Prov VulgCont 9:4  Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
Prov VulgCont 9:5  Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Prov VulgCont 9:6  Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
Prov VulgCont 9:7  Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov VulgCont 9:8  Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.
Prov VulgCont 9:9  Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere.
Prov VulgCont 9:10  Principium sapientiæ timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia.
Prov VulgCont 9:11  Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
Prov VulgCont 9:12  Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum.
Prov VulgCont 9:13  Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Prov VulgCont 9:14  sedit in foribus domus suæ super sellam in excelso urbis loco,
Prov VulgCont 9:15  ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
Prov VulgCont 9:16  Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est:
Prov VulgCont 9:17  Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
Prov VulgCont 9:18  Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ eius.