Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Prov VulgCont 31:1  Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
Prov VulgCont 31:2  Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
Prov VulgCont 31:3  Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Prov VulgCont 31:4  Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
Prov VulgCont 31:5  Et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Prov VulgCont 31:6  Date siceram mœrentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
Prov VulgCont 31:7  bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
Prov VulgCont 31:8  Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
Prov VulgCont 31:9  aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
Prov VulgCont 31:10  Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
Prov VulgCont 31:11  Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Prov VulgCont 31:12  Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Prov VulgCont 31:13  Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Prov VulgCont 31:14  Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Prov VulgCont 31:15  Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
Prov VulgCont 31:16  Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Prov VulgCont 31:17  Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Prov VulgCont 31:18  Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
Prov VulgCont 31:19  Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
Prov VulgCont 31:20  Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
Prov VulgCont 31:21  Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
Prov VulgCont 31:22  Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
Prov VulgCont 31:23  Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terræ.
Prov VulgCont 31:24  Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
Prov VulgCont 31:25  Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
Prov VulgCont 31:26  Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua eius.
Prov VulgCont 31:27  Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Prov VulgCont 31:28  Surrexerunt filii eius, et beatissimam prædicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
Prov VulgCont 31:29  Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.
Prov VulgCont 31:30  Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
Prov VulgCont 31:31  Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.