PROVERBS
Chapter 13
Prov | VulgCont | 13:3 | Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. | |
Prov | VulgCont | 13:7 | Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. | |
Prov | VulgCont | 13:8 | Redemptio animæ viri, divitiæ suæ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. | |
Prov | VulgCont | 13:10 | Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. | |
Prov | VulgCont | 13:11 | Substantia festinata minuetur: quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. | |
Prov | VulgCont | 13:13 | Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur. | |
Prov | VulgCont | 13:18 | Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. | |
Prov | VulgCont | 13:19 | Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala. | |
Prov | VulgCont | 13:20 | Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. | |
Prov | VulgCont | 13:22 | Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris. | |