PROVERBS
Chapter 19
Prov | VulgCont | 19:1 | Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens. | |
Prov | VulgCont | 19:2 | Ubi non est scientia animæ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet. | |
Prov | VulgCont | 19:7 | Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: | |
Prov | VulgCont | 19:8 | qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. | |
Prov | VulgCont | 19:12 | Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius. | |
Prov | VulgCont | 19:16 | Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur. | |
Prov | VulgCont | 19:18 | Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. | |
Prov | VulgCont | 19:23 | Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima. | |
Prov | VulgCont | 19:25 | Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. | |