Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Prov VulgCont 19:1  Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Prov VulgCont 19:2  Ubi non est scientia animæ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.
Prov VulgCont 19:3  Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.
Prov VulgCont 19:4  Divitiæ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
Prov VulgCont 19:5  Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.
Prov VulgCont 19:6  Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Prov VulgCont 19:7  Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:
Prov VulgCont 19:8  qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Prov VulgCont 19:9  Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.
Prov VulgCont 19:10  Non decent stultum deliciæ: nec servum dominari principibus.
Prov VulgCont 19:11  Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua prætergredi.
Prov VulgCont 19:12  Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.
Prov VulgCont 19:13  Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.
Prov VulgCont 19:14  Domus, et divitiæ dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.
Prov VulgCont 19:15  Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Prov VulgCont 19:16  Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
Prov VulgCont 19:17  Fœneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
Prov VulgCont 19:18  Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
Prov VulgCont 19:19  Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.
Prov VulgCont 19:20  Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Prov VulgCont 19:21  Multæ cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.
Prov VulgCont 19:22  Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.
Prov VulgCont 19:23  Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.
Prov VulgCont 19:24  Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Prov VulgCont 19:25  Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Prov VulgCont 19:26  Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
Prov VulgCont 19:27  Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Prov VulgCont 19:28  Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.
Prov VulgCont 19:29  Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.