Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Prov VulgCont 14:1  Sapiens mulier ædificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.
Prov VulgCont 14:2  Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
Prov VulgCont 14:3  In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos.
Prov VulgCont 14:4  Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Prov VulgCont 14:5  Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis.
Prov VulgCont 14:6  Quærit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.
Prov VulgCont 14:7  Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Prov VulgCont 14:8  Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.
Prov VulgCont 14:9  Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
Prov VulgCont 14:10  Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
Prov VulgCont 14:11  Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.
Prov VulgCont 14:12  Est via, quæ videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.
Prov VulgCont 14:13  Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Prov VulgCont 14:14  Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Prov VulgCont 14:15  Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.
Prov VulgCont 14:16  Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.
Prov VulgCont 14:17  Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.
Prov VulgCont 14:18  Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
Prov VulgCont 14:19  Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.
Prov VulgCont 14:20  Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
Prov VulgCont 14:21  Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
Prov VulgCont 14:22  Errant qui operantur malum: misericordia et veritas præparant bona.
Prov VulgCont 14:23  In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Prov VulgCont 14:24  Corona sapientium, divitiæ eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.
Prov VulgCont 14:25  Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.
Prov VulgCont 14:26  In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.
Prov VulgCont 14:27  Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
Prov VulgCont 14:28  In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.
Prov VulgCont 14:29  Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
Prov VulgCont 14:30  Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
Prov VulgCont 14:31  Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Prov VulgCont 14:32  In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.
Prov VulgCont 14:33  In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Prov VulgCont 14:34  Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.
Prov VulgCont 14:35  Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.