Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Prov VulgSist 9:1  Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem.
Prov VulgSist 9:2  Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
Prov VulgSist 9:3  Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis:
Prov VulgSist 9:4  Siquis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
Prov VulgSist 9:5  Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Prov VulgSist 9:6  Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.
Prov VulgSist 9:7  Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov VulgSist 9:8  Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.
Prov VulgSist 9:9  Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere.
Prov VulgSist 9:10  Principium sapientiae timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia.
Prov VulgSist 9:11  Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
Prov VulgSist 9:12  Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum.
Prov VulgSist 9:13  Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Prov VulgSist 9:14  sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco,
Prov VulgSist 9:15  ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
Prov VulgSist 9:16  Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est:
Prov VulgSist 9:17  Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
Prov VulgSist 9:18  Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae eius.